- PLOTINUS
- PLOTINUSPhilosophus Platonicus, Aegyptius natione, e civitate Lyco, discipulus Ammonii, Philosophi Christiani, praeceptor Porphyrii, Galieni, Taciti et Probi temporibus. Sub Philippo, Romae docuit, non Idololatras modo, sed et Christianos habens auditores, a quorum religione non multum abhorrere creditus est. Civitatem conditurus, ad Platonis ideam, Galieni Imperatoris opem imploravit, sed hic a Consiliariis suis est absterritus. Fuit corpore gracili, tenui valetudine, morboque sacro obnoxius, Suidas. Scripsit de rebus Philosophicis libros 54. in Enneadas sex distributos, quos Latine interpretatus est Marsilius Ficinus. Porphyrius illum quoque contra Gnosticos scripsisse addit. Doctrinam eius idem modo laudatus Ficinus egregie explicuit. Obiit, A. C. 270. aetat. 66. Amelii praeceptor: tantâ virtutis veneratione superstitibus relictâ, ut arae passim ipsi, veluti Deo, exstruerentur. Porphyrius, in vita eius, Draconem sub morientis lectulo visum refert; quod de familiari, ut vocant, Genio ei tribuendo, occasionem praebuisse videtur. Luculentum eius encomium apud Firmicum legere est, l. 1. Matheseos c. 3. qui etiam mira admodum de Plotini morte narrat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.